19 febrero 2012

Conventiculum Lexintoniensi

De conventiculo Lexintoniensi quod anno 2012 celebrabitur

Permultis linguae Latinae cultoribus non solum Americae Septentrionalis regiones, verum etiam alias orbis terrarum partes habitantibus iam innotuerunt conventicula Latine loquentium, quae Lexintoniae in civitate Kentukia quotannis celebrantur, quorum participes Latine interdiu sermocinantes, Latine noctu somniantes, Latine noctes diesque viventes communitate quadam atque sodalitate fruuntur iucundissima.  Itaque omnes Latine loquendi studiosos diligenter legere oportebit hunc nuntium.  Conventiculum nostrum anno bis millesimo duodecimo a mensis Iulii die vicesimo altero (22) usque ad diem undetricesimum (29) agitabitur, cui qui interfuerint oblectamentis cum in conventiculo iam usitatis, tum etiam aliquot novis delectabuntur.

Qualia sint Conventicula nostra
Eo in primis proposito ad conventicula nostra veniunt tot homines tam iuvenes quam aetate provecti, ut peritiam aliquam ex tempore et Latine de multis argumentis sermocinandi adipiscantur.  Id tantum in ipsis sessionibus agitur ut conventiculi participes facultate Latine loquendi, audiendi, intellegendi, scribendi assuefiant.  In hoc tantum cottidie ab horis matutinis usque ad vespertinas summa opera et contentione incumbitur.  Non solum disseritur et disputatur de litteris deque libris, sed argumenta quoque nostra ad res cottidianas, familiares, domesticas spectant.

Huiusmodi conventicula linguam Latinam discere iam ingredientibus nec ultra elementa prima progressis haud sunt idonea.  Itaque invitantur illi qui monumenta scripta satis bene legere queant, qui normas regulasque grammaticas magna saltem ex parte compertas habeant.  At peritia Latine loquendi nequaquam est necessaria.  Sermonis extemporalis omnino rudes libentissime invitamus, immo adhortamur ut adfuturi sint colloquiisque Latinis nobiscum fruantur.

Credimus sessiones nostras litterarum magistris, professoribus, omnibus, qui aliquam Latine sermocinandi, disputandi, scribendi facultatem consequi cupiant, magno fore subsidio et emolumento.  Prosunt conventicula nostra vel illis qui Latine loqui et scribere sciant, sed occasionem expetant facundiae exercendae commodam et iucundam.  Denique, id quod haud minimi momenti videtur, qui nostris interfuerint sessionibus postea invenient scripta sese Latina quodammodo facilius, citius, melius legere et intellegere posse - idque multo maiore cum fructu.

Neque praetermittendum est illud, quod dirigentur colloquia nostra ad normas grammaticas illorum auctorum proprias, qui aurei et argentei nonnumquam appellantur, quorum sermo ad omne argumentum mirum in modum accommodatus atque elegantia quadam insignis esse videatur.  Ad vocabula scilicet et voces recentioris et recentissimae Latinitatis proprias nonnumquam confugiendum est: aliquando, etsi multo rarius, vocabula prorsus novanda et fingenda.  Hac in re praecones litterarum renatarum optimos, qualis fuit Laurentius Valla, qualis Erasmus Roterodamus, qualis Marcus Antonius Muretus, quales alii permulti, imitari volumus, qui ut ab antiqui sermonis proprietatibus desciscere nolebant, ita voces novas, cum opus fuerat, non gravate usurpabant.   Fontes igitur quidam in conventiculo aperientur unde sodales nostri verba recentiora commode mutuentur.   Praeterea quibus sermonibus conveniant vocabula recentiora novatave, quibus sufficiant antiqua, omnes una et coniunctim considerabimus.

De adeundi pretio deque die petitionibus ultimis dicta 
Omnes, quicumque conventiculo interesse voluerint, nonagena quina (95) dollaria solvent, ut aditum in conventiculum habeant.

Erogabit etiam pro suo quisque cibo cottidiano centena et quadragena dollaria (140).  Hac enim pecunia antea data, unus quisque ientaculum et prandium singulis conventiculi diebus (h.e., cottidie per spatium septem dierum) et cenam quinque diebus accipiet.  (Cibus in aedificio, cui nomen ‘Blazer Dining Hall’, e mensa dapifera ministrabitur).  Cena autem duobus diebus aliunde poscenda erit.

Scitote nos neque adeundi neque cibi cottidiani pretium iis rependere posse, qui post pecuniam erogatam participandi consilium mutaverint.

Quaesumus ut omnes, quicumque conventiculo interesse constituerint, pecuniam pro aditu et pro alimentis persolvant ad KALENDAS APRILES, quae est nominibus accipiendis et inscribendis DIES PRAESTITUTA.  At quo quis maturius rogaverit ut in conventiculum conscribatur, eo verisimilius erit locum ei dari posse.  Nam haud plus triginta quinque petitores novos (h.e.  homines, qui conventiculo Lexintoniensi antea numquam interfuerint) anno bis millesimo duodecimo nobis licebit admittere.  Quasdam enim sessiones hominibus Latine loquendi minus peritis destinatas in conventiculo quotannis adornare et instruere solemus, unde maximum emolumentum accipiunt tirones, dummodo ne sint plures quam ut unusquisque cum aliis omnibus et singulis satis commode colloqui possit.

De deversoriis
Participes nonnullis modis Lexintoniae commorari poterunt. In xenodochio discipulorum: qui suum et proprium cubiculum habebit, noctibus singulis vicena sena (26) dollaria (vectigalibus inclusis) solvet.   Hoc xenodochium est in Academiae regione satis commode situm, unde homines brevissimo itinere ad locum sessionibus destinatum facile ambulare queant.   At hoc in hospitio manentibus necesse erit balneis communibus uti.   II) In 'Rubro Tecto': qui septem dies minimum ibi manebit, noctibus singulis quinquagena (50) dollaria (vectigalibus inclusis) solvet.   At ibi deversantibus opus erit vehiculis quibus inter deversorium et conventiculi sedem commeent.   III) In hospitio 'University Inn' nominato: qui suum et proprium cubiculum habebit, noctibus singulis sexagena septena dollaria et denas centesimas (67.10) (vectigalibus inclusis) solvet.  Oportet tamen lectores intellegere haec pretia nobis tempore aestivo esse anno bis millesimo undecimo indicata, et fieri posse ut nobis insciis mutentur.

Conventiculi participes pretium deversandi neque in antecessum neque nobis, sed ipsis deversorii
ministris conventiculo peracto solvent.

Ubi vehicula sint constituenda
Si quis ad conventiculum suo et proprio vehiculo vectus raedam suam in Academiae regione constituere voluerit, tesseram ei necesse erit emere, qua vehiculo affixa liceat ei raedam in areis Academiae stativis per totam hebdomadem relinquere.   Quicumque sibi talem tesseram comparare decreverit, ministros areis stativis praefectos telephono adeat, hisce numeris: 859 257 9680

Advenis praeterea licebit usque ad horam quartam postmeridianam, diebus scilicet profestis, ipsam sedem horum ministrorum petere, cuius est haec inscriptio cursualis:
Parking & Transportation Services, 721 Press Avenue , Lexington 40508-0571

De die primo
Die conventiculi primo (h.  e.  mensis Iulii vicesimo secundo) nullae sessiones ordinariae agitabuntur, sed convivium initiale et aditiale (ut sic dicamus) ab hora sexta vespertina ad nonam decimamve celebrabitur, cui convivio ut unusquisque intersit enixe rogamus et obtestamur. Quolibet sermone, sive patrio sive alio, in convivio aditiali licebit comissantibus uti -- quamquam auctores sumus ut etiam in primo illo congressu participes, si voluerint, Latine loquantur.   Attamen, convivio aditiali peracto, nihil inter ipsas sessiones dicetur nisi Latine, nullam per totum conventiculum linguam usurpabimus nisi Latinam.

De nominibus dandis
Omnes qui huic conventiculo interesse meditamini ad Terentium Tunberg, linguae Latinae professorem, scribatis oportet, cuius est haec inscriptio cursualis electronica: terence.tunberg@gmail.com

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Estoy firmemente convencido de que los comentarios en un blog son necesarios y, además, dicen mucho acerca del interés de los lectores por éste.
Por ello nunca he sido partidario de censurarlos ni borrarlos. No obstante, suscribo todas y cada una de las palabras de Jordi Adell: "Sobre los comentarios en este blog".