24 enero 2012

Certamen V de Europa Latina

CERTAMEN V DE EUROPA LATINA INDICITUR
Consortium, nomine Europae Latinae nuncupatum, quod inierunt octo lycea, nempeBrixiense ab Arnaldo, Mediolanensia a Caesare Beccaria, a Leone XIII; Triviliense a Simonide Weil; Vicetinum a Joanne Baptista Quadri; Vallisamnicum a Joanne Georgio Trissino; Passanense a Jacobo Da Ponte, quotannis proponere solet inter adolescentes eloquentiae latinae certamen, quod per vices in sede cujusque lycii celebratur.

Certaminis fines qui sint
Eo spectat certaminis institutio primum ut discipulis studiorum diligentissimis, pro eo ac merentur, debita gratia referatur; tum ut homines docti in Europa usque ad recentissimam aetatem linguae latinae societate coniuncti fuisse probentur; deinde ut in indicem scriptorum latinorum, qui praelegi in lyceis solent, recentiores quoque referantur; demum ut ostendatur quid inter rationem docendae linguae latinae et reliquas disciplinas, quae in lyciis adhibentur, intercedere possit.

Quibus in certamen venire liceat
Certamen quum iis adulescentulis inter Italos proponitur, qui quintam gymnasii classem in lyceo classico, sive tertiam aliis in lyceis frequentant, tum et discipulis Europaeis, id quod horno primum conceditur, dummodo iidem intra fines Europae Unitae vel Helvetiae post annum saeculi superioris XCIV nati sint atque in schola linguae latinae studuerint.

In certamen descendent bini alumni ex una quaque schola, terni, si eorum schola Consortio est sociata; sed omnino summa sexaginta quinque petitorum non excedetur.

At si forte plures adulescentes nomen dederint, quam constitutum est, pro cujusque meritis eligentur certaminis petitores, donec compleatur numerus legitimus: etenim, si alumni erunt Itali, aestimabuntur puncta, quae unusquisque tulit spatio quattuor mensium proxime actorum in litteris latinis; sed siqui inter se punctis pares exstiterint, etiam punctorum, quae quisque in reliquis tulit disciplinis, ratio habebitur. Sin autem erunt advenae, considerabitur unius cujusque alumni diligentia ab ipsius schola testificata, sed inter pares, qui primus nomen dederit, is eligetur.

Qua in re periculum faciant petitores
Certamen circa opera in Europa post eversum Romanorum imperium conscripta vertitur; petitores duos in greges pro cujusque arbitrio divisi periculum facient: alii in operis propositi conversione ex latino in italicum et in explanatione, alii in paraphrasi et in explanatione lingua latina expressis. Utrique in enodando textu, ad rogata respondentes, operam dabunt ut quum explicentur quaestiones grammaticae, tum et tempora, quibus scriptor floruit, illustrentur.

Certaminis quinti argumentum
In annum MMXII proponentur interpretandi et commentandi loci ex DIALOGORVM LIBRIS IV SANCTI GREGORI MAGNI excerpti.

Quomodo venia veniendi ad certamen petatur
Scholarum potestates, quarum discipuli in certamen descendere cupierint, litteras formales scribent ad modum exempli quod ex his sitibus excerpi potest: www.liceobeccaria.it vel www.liceoarnaldo.it

Litterae, ex quibus cognoscantur alumnorum nomina, domicilia, aetates, classesque, quibus est quisque eorum adiunctus, ad sedem scribarum Certaminis, apud Institutum nomine Caesaris Beccarianuncupatum, mittendae sunt, ut inferius italice exponitur:
Segreteria del concorso Europa Latina, presso lil Liceo Classico “Cesare Beccaria” – via Linneo 5 – 20145 Milano: segreteria scolastica Tel.: 02.344815 – Fax: 023495034 – e-mail: certamen@liceobeccaria.it

LEGE PLURA:
VI Certamen de Europa Latina

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Estoy firmemente convencido de que los comentarios en un blog son necesarios y, además, dicen mucho acerca del interés de los lectores por éste.
Por ello nunca he sido partidario de censurarlos ni borrarlos. No obstante, suscribo todas y cada una de las palabras de Jordi Adell: "Sobre los comentarios en este blog".