14 febrero 2011

In Memoriam Orbergii

"De vitis cogitantem, subit quaedam admiratio, tempora ista nostra haud nosse bona sua; cum tam rara sit commemoratio et conscriptio vitarum, eorum qui nostro saeculo claruerunt. non defuerunt viri egregii qui meliora merentur quam incertam et vagam memoriae suae famam, aut elogia arida et ieiuna."
Franciscus de Verulamio.


Dies mensis Februarii XVII anni nuper peracti in perpetuam memoriam nigro est calculo signandus, cuius rei causam prope neminem, qui litteris humanioribus det operam, ignorare arbitramur. At obitus Iohannis Orbergii, magistri omnium qui in Vivario novo umquam vitam degerunt, non tam inani maestitia quam honesta recordatione videtur tolerandus. Annus enim est fere ex quo praeceptor ille nobilissimus e mortali hac vita decessit, et tamen nullo prorsus modo omnis terrenas plagas reliquit sed vivus inter nos, qui cottidie eius opera adhibere solemus, habitat, loquitur, et nullo non tempore mirabili facilitate ac lenitudine docet.

Etenim, quamquam nominis similitudo in errorem possit inducere quempiam, ipsa rei veritas ostendit nihil aliud commune inter Orbilium plagosum et comitem Orbergium exstitisse, quin immo fuisse illos toto caelo diversos. Quod quidem omnes, cum magistri, tum discipuli, qui rationes eius docendi umquam sunt experti, ingenue confitentur. An non vidimus plurimos adulescentes dum paginas evolvunt illius libri, cui index est Familia Romana, eximie delectari? Qui quidem saepissime, taediosis libris procul abiectis, omnem de lingua Latina percipienda spem deposuerant, inani nempe et sterili rerum grammaticarum repetitione perterriti. At quanta autem dulcedine capti paginas legant quae e calamo profluxere Montaurii (hoc enim modo ipse suum nomen scribere malebat), ex iisque solidam et firmam Romani sermonis notitiam sibi comparent, difficile est verbis enarrare.

Quam ob rem, si quis historiam humanitatis et cultus Latini saeculi nostri exarare cupiat, ille debeat partem arti docendi dedicare, in qua methodo, quae iam inter omnes Orbergiana vocatur, meritae laudes tribuantur. Nam, quod attinet ad elementa Latinitatis docenda, quid discriminis sit inter Iohannem Orbergium et bonarum litterarum restitutores, qui saeculo XVI floruerunt, satis perspicere non valemus; quandoquidem hi et ille nihil aliud sibi proposuerunt, quam ut facilioremviam ostenderent volentibus legere et intellegere Latine, omnibus quaestionibus omissis quae solum ad philologorum disciplinam pertinere videntur, et tam peritissimos delectant quam ceteris, et imprimis iuvenibus, obstaculo potius sunt et gravi impedimento.


Quod si nullis litterarum testimoniis probari posset, si nulla essent rei didascalicae documenta, quae huius methodi praestantiam summa vi summaque fide demonstrarent, attamen non hac de causa ratio docendi ab Orbergio nobis tradita minus veritate fulta esse videretur. At sunt, sunt, inquam, solidissima multorum  saeculorum indicia, est prudentia antiquorum, est recentiorum sensus communis, quae omnia causam sustinent Orbergii atque defendunt. Et fremant cuncti licet qui omnibus nervis id pertinaciter contendunt, esse linguam Latinam ratione tantummodo grammatica, immo philologa tradendam; ego dicam quod sentio: bibliothecae mehercle omnium philologorum, quamvis utiles, vix possunt allicere iuvenes ad humanitatis studium. Quibus monstrandae et patefaciendae sunt viae ad puriores doctrinarum fontes, non certe maioribus semper periculis obstruendae: in hoc quidem maxima est docendi laus, in hoc sane Orbergius ceteros longe superavit, in hoc denique nobis est summa ope elaborandum quo exemplum eius adamussim assequamur.

Id si effecerimus, te, Montaurii, qui nunc, nisi me nimium fallit animus, nostra conamina spectas de excelso et pleno stellarum, illustri et claro quodam loco, non verbis modo sed reapse, non chartis sed opere, non otio sed vita celebrare videbimur.

scripsit Alexis Hellmer.

Orbergio Sacrum


>>PLURA HIC LEGE

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Estoy firmemente convencido de que los comentarios en un blog son necesarios y, además, dicen mucho acerca del interés de los lectores por éste.
Por ello nunca he sido partidario de censurarlos ni borrarlos. No obstante, suscribo todas y cada una de las palabras de Jordi Adell: "Sobre los comentarios en este blog".