25 octubre 2010

Qualis Latinitas in Hispania discetur?

El pasado viernes 22, en la última jornada del 'V Congreso Internacional de humanismo y pervivencia del Mundo Clásico' (Homenaje al profesor Juan Gil, Alcañiz, 18-22 de octubre de 2010), y tras la intervención de Tomás González Rolán, Catedrático de Filología Latina de la Universidad Complutense, que habló sobre “Los orígenes del problema converso: aproximación filológica a sus textos fundacionales”, nuestro querido amigo Juan José Cienfuegos García, Catedrático de Latín del IES “Padre Luis Coloma” de Jerez de la Frontera, utilizó la lengua Latina para plantear a los asistentes la siguiente pregunta: «Qualis Latinitas in Hispania discetur?»
Aquí os ofrecemos parte de su intervención, en la que se hace referencia a LLPSI:

Nonnulla deprompta ex oratione quam Iohannes Cienfuegos in oppido Alcannici habuit
….
Primis annis lingua Latina discetur in fabula quae, quoniam est ficta, compages grammaticas et verba, praecipue iuncturas creberrimas (a Oerbergio in librum invectas, ut in deliciis habere, risum excitare, rationem reddere et ita porro), gradatim in animos discipulorum inducere potest per usum, auxiliove rerum contextu, imagunculis et Latinis verbis. Ergo nexus inter res et verba, nulla alia lingua interposita, expeditus erit. Ea magna copia verborum et phrasium freti et confisi difficiliores textus legere audebunt discipuli, quippe qui in locis classicis eas agnoscent iuncturas quas in fabellis iam legerint. Hoc ipso anno discipuli mei in periculo Maturitatis quod dicitur, cum iuncturas in Caesare creberrimas (postero die, impetum facere, et similia) tenerent, vix vocabulum unum in lexico, in dictionario quaesiverunt et sine magna difficultate eum evolverunt et versionem Hispanicam facile reddiderunt. Attamen quam melius sit ut eis praebeantur opportunitates et facultas!, pericula, probationes dico, quibus non decussata per versiones sed recta via, responsis et summariis, parvo etiam textu ad versionem Hispanicam proposito, et aliis similibus quaestionibus suam Latinitatem ostendant, sicut in linguis peregrinis facere solent.
Hisce enim diebus circiter quattuor milia et quingenti discipulorum hoc modo usi linguam Latinam per totam Hispaniam discunt. In dies eorum numerus auget, sicut contigit, exempli gratia, in Lyceo Xerensi nomine Caballero Bonald ubi iuvenes quadraginta anno quarto Secundariae Latinitatem deligerunt, ita ut duo greges componentur, scholarum videlicet senas horas hebdomadales magistrae praebentes. Ad hoc quidem inceptum impetrandum, scilicet ut huiuismodi discant discipuli quam plurimi, maximis viribus Consociationem nomine culturaclasica.com indefessam contendere dicendum merito est. Quot vero discipulorum Latinitati hodie student? Nunc ipsum vobis numerum hunc absconditum daturus sum quem nemo umquam certum habuit. In Baetica, vocabulo veniam date, anno praeterito viginti sex milia discipulorum et trecenti fuerunt, quorum fere dimidia pars, circa quattuordecim milia eorum in anno quarto Secundariae erant. Facile concluderetis quam opus sit eos modo vere vivido iucundoque linguam discere, ne taedio adeo afficiantur ut in Bacchalaureo Humanitatum studia deserent. Itemque haec discendi via cum aliarum linguarum methodis admodum congruit, praesertim cum eis quibus magistri praecipuas solertias (competencias básicas) vel vires discendi adhibere conantur.
Hoc autem maximum impedimentum est nobis, quod magistri complures methodum humanisticam usurpandi cupidi omnino ab ea fugiunt idcirco, quod perperam credunt discipulos illud periculum Maturitatis ad mores falso tralaticias paratum, sustinere non valere. Ob eam causam, si redintegrare humanistas scholas volemus, rancida illa pericula Maturitatis deserenda sunt (sic Consociatio Baetica Latine et Graece, vernaculo AALG, ea novanda esse identidem flagitat) ut ad vigorem Latinitatis revocentur auctores, cum classici, tum Renascentialis aetatis; ii scriptores qui nostratibus iuvenibus iucundos locos et mores nobiliores et exempla honestitatis et bonis civibus accomodatas virtutes tradant, quoniam voce submissa iuvenes non modo methodos verum etiam scriptores quibus ipsi probe informari possint desiderant. (…)

Gratias maximas tibi agimus, care amice Johannes, ob tua suavia verba erga nos.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Estoy firmemente convencido de que los comentarios en un blog son necesarios y, además, dicen mucho acerca del interés de los lectores por éste.
Por ello nunca he sido partidario de censurarlos ni borrarlos. No obstante, suscribo todas y cada una de las palabras de Jordi Adell: "Sobre los comentarios en este blog".