24 junio 2008

Nuntii Latini Italici

Iosephus Marcellinus Alexandraque Iacono nuntios recitantesTodos los amantes de la lengua latina saben de los numerosos recursos audiovisuales que existen en la red para practicar el latín vivo. Entre otros, caben destacar las webs dedicadas a publicar noticias en latín:

  • NUNTII LATINI: www.yleradio1.fi/nuntii

  • RADIO BREMEN: www.radiobremen.de/nachrichten/latein

  • EPHEMERIS: www.alcuinus.net/ephemeris


  • Hace poco conocimos la web NUNTII LATINI ITALICI, creada por el CIRCULUS LATINUS CATINENSIS, cuya historia nos cuentan sus propios moderadores:


  • Abhinc aliquot annos nonnulli professores lycei Catinensis 'Spedalieri' nomine cognoverunt Academiam vivarium novum, Montellae (prope Abellinum) sitam, conventum de arte linguam Latinam docendi in eo esse ut institueret. Quoniam methodus translaticia prospere non eveniebat, hi cum Aloisio Miraglia, Academiae moderatore, consuetudines iunxerunt et methodum orbergianam, ab inventoris nomine ita vocatam, in quasdam scholas Catinenses induxerunt. Haec methodus, cuius fundamenta sunt veterum scriptorum lectio, nimiae grammaticae studii absentia et linguae vivae usus iam aliquot annos bono exitu in scholis adhibetur. Iidem professores convenire saepe assueverunt ut de huius methodi usu inter se loquerentur, veterum scriptorum et humanistarum scripta perlegerent et vivam Latinitatem exercerent. Ita Circulus Latinus Catinensis exortus est, eo consilio ut Latinae linguae usus divulgaretur et historiae nostrae communes radices melius intellegerentur.

    En este video podemos escuchar a IOSEPHUS MARCELLINUS en una grabación de las noticias correspondientes a septiembre de 2007:



    Reproducimos aquí el texto para poder seguir la audición con más facilidad:

    Etsi Italorum leges vetant medicamenta stupefactiva venum ire, tamen permulti sunt qui magnum faciant lucrum ex talium mercium nundinis. In Catinae suburbio, quod "Librino" nuncupatur, ab hora tertia postmeridiana ad multam noctem sub divo haec sordida mercatura non longe a custodum publicorum sede quotidie fit! Quid nobis opus est legibus, si ipsi custodes publici conivent? At haec mala graviora sunt quam ut a diurnariis tractentur... Hisce de causis perturbamur Siciliamne relinquere an in malis conivere praestet. At procul dubio millies praestat talia facinora aperire incipere quam pessimum exemplum ab custodibus publicis capere! (Iosephus Marcellinus)
    Die octavo mensis septembris, in multis Italiae plateis, Iosepho Grillo auctore, qui comoediarum clarus actor est, dies festus 'in malam crucem abite' nomine celebratus est.Tali modo Itali de lege a civibus ferenda certiores facti sunt qua nomen profiteri non possint qui damnati sint, populares legati non plus quam bis eligantur et cives, non partium moderatores, candidatum eligant cui suffragium ferant. (Franciscus Carciotto)
    Novae causae ut ab Europa advenae prohibeantur in dies inveniuntur. Gordon Brown, primus Angliae administer nuntiaturus est aditum in Angliam mox interdici immigrantibus Anglice non bene loquentibus. Ex hac lege ad quinque et triginta milia callidorum opificum, qui sibi licere in Anglia operam dare postulaverunt, id non consequentur. (Carmelus Consoli)
    Superman, Kennedy, Mao, Lenin, Hitler vel Hiroshima: his nominibus iam appellari non poterunt infantes in Venetiola nati. Chavez enim Praeses tulit legem quae vetat nomina ridicula, absurda vel difficiliora dictu in tabulis censoriis praescribi. Multi parentes autem sollicitantur et per ludibrium promittunt suis liberis omnibus nomen Praesidis futurum si vim lex habeat. (Alexandra Jacono)
    Pavarotti, praeclarus cantor, non solum violacei coloris, sicut cantorum complures, odium habuit sed ne hoc verbum quidem pronuntiare voluit.Josephi Verdi drama musicum, 'fati vis' nomine numquam cecinit quod male audiebat ob multos mortuos.Quotiens in scaenam prodierat, clavum incurvum in sinu gessit. Ad extremum hoc unum exstat commemorandum quod in suis symphoniis album sudarium manu semper gessit. (Aelius De santis)

    Podemos escuchar las noticias grabadas desde enero de 2007 hasta la actualidad en la siguiente web: www.radiozammu.it

    Nuntii Latini Italici sunt emissio radiophonica Universitatis Studiorum Catinensis. Nuntii Latini Italici semel in hebdomane eduntur die Veneris hora septima post meridiem. Horum nuntiorum auctores sunt Franciscus Carciotto, Carmelus Consoli et Iosephus Marcellinus. Locutores sunt Iosephus Marcellinus et Alexandra Iacono. Hi nuntii orti sunt sub auspiciis Circuli Latini Catinensis.

    No hay comentarios:

    Publicar un comentario en la entrada

    Estoy firmemente convencido de que los comentarios en un blog son necesarios y, además, dicen mucho acerca del interés de los lectores por éste.
    Por ello nunca he sido partidario de censurarlos ni borrarlos. No obstante, suscribo todas y cada una de las palabras de Jordi Adell: "Sobre los comentarios en este blog".