10 diciembre 2007

Latine podcast

Llevo un tiempo dándole vueltas al uso de 'podcasts' aplicados a la enseñanza del latín y me ha parecido una buena idea empezar por la Exercitatio linguae Latinae de VIVES, un humanista muy cercano a nosotros que, junto a Erasmo y Comenio, inspiró la obra de Hans Orberg, tal y como detallamos en nuestro prefacio a LATINE DOCEO. Comienzo esta serie, pues, con el primero de sus COLLOQVIA, Surrectio matutina, que podéis escuchar en la pronunciación clásica (pese al acento de 'Beatrix') mientras leéis el texto que se incluye en el post.
IOHANNES L. VIVES. EXERCITATIO LINGVAE LATINAE COLLOQVIVM I. SVRRECTIO MATVTINA BEATRIX puella, EMMANVEL, EVSEBIVS.
Be. Iesus Christus exsuscitet vos a somno vitiorum. Heus pueri, estisne hodie evigilaturi? Eu. Nescio quid incidit mihi in oculos, ita videor eos habere plenos arenae. Be. Haec est tua prima cantio matutina, et bene vetus. Aperiam fenestras hasce ambas, ligneam et vitream, ut feriat clarum mane vestros amborum oculos. Surgite, surgite. Eu. Tam multo mane? Be. Propior est meridies, quam aurora. Vis tu Emmanuel recentem subuculam? [1] Em. Nihil nunc est necesse, haec est satis munda, cras sumam alteram. Cedo mihi thoracem. Be. Quem? simplum an diploidem? [2] Em. Quem voles, mea nihil refert. Porrige huc simplum, ut si sim hodie lusurus pila, minus graver. Be. Hic est semper tuus mos: prius de lusu cogitas quam de schola. Em. Quid tu dicis, inepta? et schola ipsa vocatur ludus. Be. Ego non intelligo vestras grammaticationes et sophismata. Em. Da ligulas astrictorias coriaceas [3]. Be. Fractae sunt, accipe sericas, et sic iussit tuus paedagogus. Quid iam? vin femoralia et tibialia, quoniam est aestus? Em. Minime vero. Dato feminicruralia [4], quaeso constringe me. Be. Quid tu habes, brachia faenea aut butyracea? Em. Non, sed filo tenui consuta. Hui, qualia dedisti mihi astrigmenta exarmata [5] et lacera. Be. Memineris te heri alea perdidisse integra. Em. Quî scis? Be. Ego per rimulam ostii observabam te cum Guzmanulo ludentem. Em. Amabo ne id paedagogus resciat. Be. Immo ego narrabo, cum primum appellaris me deformem, ut soles. Em. Quid si rapacem? Be. Quidvis, modo ne deformem. Em. Cedo calceos. Be. Utros? longo obstragulo [6] an brevi? Em. Tectos, propter lutum. Be. Propter lutum aridum, quod alio nomine vocatur pulvis. Sed bene facis. Nam in apertis cingulum est fractum et fibula amissa. Em. Indue rogo. Be. Tu ipse facito. Em. Non possum me flectere. Be. Tu quidem facile te curvares, desidia vero tua difficile. An deglutisti ensem, ut circulator ille nudius quartus? adeone es iam delicatus? quid facies grandior? Em. Astringe nodo laxo gemino, quod est elegantius. Be. Nihil minus. Solveretur nodus ilico et decideret tibi calceus e pedibus, praestat vel gemino astricto, vel astricto et laxo. Sume tunicam manicatam et cingulum textile. Em. Minime id quidem, sed coriaceum venatorium. Be. Mater vetat. Vis tu omnia arbitratu tuo facere? et tu heri fregisti aciculam fibulae.[7] Em. Non poteram alioqui exfibulare. Da ergo illud puniceum ex lino. Be. Cape, cinge te cinctu Gallico [8]. Pecte caput prius radiis rarioribus, tum densioribus. Apta pileum vertici, ne in occipitium reicias more tuo, aut in frontem et oculos. Em. Prodeamus iam tandem. Be. Quid? illotis manibus et facie? Em. Ista tua tam molesta curiositate taurum iam enecasses, nedum hominem. Videris mihi non puerum vestire, sed sponsam. Be. Eusebi, adfer polubrum cum urceolo [9]. Funde altius: stilla potius ex epistomio [10], quam profundas. Elue sordes istas ex nodis digitorum. Ablue os et gargariza. Frica bene cilia et palpebras, tum glandulas sub auriculis duriter. Cape linteum, exterge te. Deum immortalem, de omnibus es singillatim admonendus. Nihilne ipsa tua sponte faceres? Em. Vah, nimium es importuna et odiosa. Be. Et tu nimium scitus puer ac formosulus. Deosculare me. Flecte iam genua et ante hanc Servatoris nostri imaginem recita precationem dominicam et preces alias, ut habes de more, antequam pedem ponas extra cubiculum. Vide, mi Emmanuel, uti de re nulla alia cogites, dum oras. Mane paulisper, appende sudariolum hoc de zona, ad nares emungendas et purgandas. Em. Sumne satis ad arbitrium tuum compositus? Be. Es. Em. Ad meum minime, quoniam iam tandem ad tuum. Ausim facere sponsionem [11], me horam unam vestiendo consumpsisse. Be. Quid si vel duas? quo eras alioqui iturus, quid acturus? fossurus credo aut araturus. Em. Quasi desit quod agam. Be. O magnum virum, vehementer in nihil agendo occupatum! Em. Non hinc abis, cavillatrix: abi, aut ego te abigam hoc calceo, aut calanticam [12] tibi detraham de capite. -------------------------------------------------------------------------------- Adnotationes: 1. Subucula, est virilis camisia. 2. Diplois, de quavis re duplicata dicitur. 3. Ligulae astrictoriae, quibus vestimenta stringuntur. 4. Feminicruralia, novum, pro caligis. 5. Exarmata, sine ferris. 6. Obstragulum est corium calcei superius. 7. Aciculam fibulae, id est, quo corrigia affigitur. 8. Cinctu Gallico, quo modo solent Galli se cingere. 9. Urceolus, id est vas ex quo aqua funditur. Polubrum, patina in quam funditur. 10. Epistomium est nasus gutti. 11. Facere sponsionem, deponere, certare pretio. 12. Calantica indumentum est capitis muliebre. ENLACES: Iohannes Lodovicus VIVES, Exercitatio linguae Latinae Desiderius ERASMVS Roterodamus, Colloquia familiaria Iohannes Amos COMENIVS, Orbis sensualium pictus ORBERGIVS et alii, Lingua Latina per se illustrata. Latine doceo

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Estoy firmemente convencido de que los comentarios en un blog son necesarios y, además, dicen mucho acerca del interés de los lectores por éste.
Por ello nunca he sido partidario de censurarlos ni borrarlos. No obstante, suscribo todas y cada una de las palabras de Jordi Adell: "Sobre los comentarios en este blog".